

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 12: Versus 43
Cum autem,etc. Quasi dicat: Vos non estis similes Ninivitis vel reginae Austri: quia me praedicante poenitentiam non poenituistis, et me docente sapientiam non didicistis. Sed estis similes homini a quo diabolus exclusus iterum ingreditur.Distat inter opera mea qui polluta mundo, et Satanae, qui mundata gravius contaminat.Ambulat per loca.Explorat corda fidelium a mollitie fluxae cogitationis purgata, si quos gressus ibi figere possit quod, quia nequit, ad humida redit.